Epistola ad Hebraeos*

Caput 4: Versus 3

Et quidem.De prima requie quod significet, hic agit.Operibus.Quia dixerat nuntiatum esse de requie, dicit quando: videlicet, ante legem, post perfectionem operum septem dierum per requiem sabbati; et sub lege, quando per terram promissionis designabatur; et tempore, gratiae Spiritu sancto dicente in David:hodie,etc., quasi, nuntiatum est de requie illa et sicquidemquando nondum completio istius verae requiei erat significata, quia requie nullus adhuc potitus fuerat.Perfectis.Quod fuit facto homine, pro quo facta sunt omnia, et ipse ad Deum glorificandum factus est.
(* Traductions européennes)